- VENUSTUS
- VENUSTUSConsul, Sabini collega fuit, sub Gordiano III. cuius meminit Capitolinus in Vita huius, c. 23. ubi horum Consulatu, Duce Sabinianô, irritam in Africa contra Imperatorem factionem esse refert. Item Procuratoris nomen, apud Treb. Pollionem in Claudio, c. 17. ubi Gallieni ad eum epistolam babes. Graece Ε᾿παφρόδιτος, quod cognomen (Formosum simul Felicemque denotans) quantopere ambierit Sulla, diximus suô locô. Alias uti dignitatem in virili, sic venustatem, in muliebri pulchritudine, commendat Cicero, de Officiis, l. 1. c. 36. Cum pulchritudinis duo genera sint, quorum in alterovenustas sit, in altero dignitas: Venustatem muliebrem dicere debemus, dignitatem virilem: ad quem locum vide Barthium, Animadv. ad Statium, l. 6. Thebaid. v. 572.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.